JUGUM (sub) mittendi ritus

JUGUM (sub) mittendi ritus
sub JUGUM mittendi ritus
in victos olim usurpatus, memoratur Liv. Passim, inprimis l. 9. c. 5. ubi de exercitu Rom. sub iugum misso a Samnitibus, etc. 15. ubi de eadem ignominia his victis vicissim a Rom. victore irrogata. Fiebat autem tribus hastis iugum, humi fixis duabus, superque eas transversâ unâ deligatâ, Idem l. 3. c. 29. ubi de Volscis sub iugum missis, Simile quid in Horatio qui sororem occiderat, a patre statutum, ut videbimus infra, ubi de Sigillo Sororio. Alia notio Iugi infra in voce Montes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”